monumenta.ch > Plinius > sectio 83 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 87, 13
Si enim in spiritu mansuetudinis haec sustineres, propter mansuetudinem et iustitiam tuam, liberabit et exaltabit te, qui arguit pro mansuetis terrae, et exigit mansuetos in salutem. Qui afflictus et humiliatus est, dicit Iob, erit in gloria . Et tu quoque frequentius psallas et dicas: Bonum mihi, Domine, quia humiliasti me . Tanquam aurum in fornace probavit te Dominus . Non est enim Iacob, quem Esau non persequitur: nec est Abel quem Cain malitia non exercet.